anthologia Latina 677

Other sections


Exsurgens Chelas Aries demergit in ima.

Scorpion aurati submergunt cornua Tauri.

Tum subit Arcitenens, Geminis surgentibus, aequor.

Dum surgit Cancer, Capricornus mergitur undis.

5

Portitor urceoli formidat signa Leonis.

Virgo fugat Pisces. redit et uictoria uictis.