anthologia Latina 676

Other sections


Me legat, annales cupiat qui noscere menses

Tempora dinumerans aeui uitaeque caducae.

Omnia tempus agit, cum tempore cuncta trahuntur.

Alternant elementa uices et tempora mutant.

5

Accipiunt augmenta dies noctesque uicissim.

Tempora sunt florum, retinet sua tempora messis,

Sic iterum spisso uestitur gramine campus.

Tempora gaudendi, sunt tempora certa dolendi.

Tempora sunt uitae, sunt tristia tempora mortis.

10

Tempus et hora uolat. momentis labitur aetas.

Omnia dat tollit minuitque uolatile tempus.

Ver aestas autumnus hiems: redit annus in annum.

Omnia cum redeant, homini sua non redit aetas.