anthologia Latina 672a

Other sections


Primus habet pelagique minas, terraeque secundus,

Tertius errores, et amores quartus Elissae.

Quintus habet ludos, sextus deducit ad umbras.

Septimus Ausonios, Aenean proximus armat.

5

Nonus Hyrtaciden, decimus Pallanta peremit.

Vndecimus Drancem damnat, pars ultima Turnum.