anthologia Latina 672

Other sections


Ergone supremis potuit uox inproba uerbis

Tam dirum mandare nefas? ergo ibit in ignes

Magnaque doctiloqui morietur Musa Maronis?

A scelus indignum! soluetur littera diues

5

Et poterunt spectare oculi, nec parcere honori

Flamma suo? †ductumque operi seruabit amorem?

Pulcher Apollo, ueta! Musae prohibete Latinae!

Liber et alma Ceres, succurrite! uester in armis

Miles erat, uester docilis per rura colonus.

10

Nam docuit, quid uer ageret, quid cogeret aestas,

Quid pater autumnus, quid bruma nouissima ferret.

Munera telluris larga ratione notauit,

Arbuta formauit, sociauit uitibus ulmos,

Curauit pecudes, apibus sua castra dicauit.

15

Illum, illum Aenean nesciret fama perennis,

Docta Maroneo caneret nisi pagina uersu!

Haec dedit, ut pereant, ipsum si dicere fas est!

"Sed legum est seruanda fides; suprema uoluntas

Quod mandat fierique iubet, parere necesse est."

20

Frangatur potius legum reuerenda potestas,

Quam tot congestos noctesque diesque labores

Auferat una dies, supremaque uerba parentis

Amittant uigilasse suum. si forte supremum

Errauit iam morte piger, si lingua locuta est

25

Nescio quid titubante animo, non sponte sed altis

Expugnata malis odio languoris iniqui,

Si mens caeca fuit: iterum sentire ruinas

Troia suas, iterum cogetur reddere †uoces?

Ardebit miserae narratrix fama Creusae?

30

Sentiet appositos Cumana Sibylla uapores?

Vretur Tyriae post funera uulnus Elissae

Et iurata mori, ne cingula reddat, Amazon?

Tam sacrum soluetur opus? tot bella, tot enses

In cineres dabit hora nocens et perfidus error?

35

Huc huc, Pierides, date flumina cuncta, sorores;

Exspirent ignes, uiuat Maro ductus ubique

Ingratusque sui studiorumque inuidus orbi

Et factus post fata nocens. quod iusserat ille

Si uetuisse meum satis est post tempora uitae,

40

Immo sit aeternum tota resonante Camena

Carmen, et in populo diui sub numine nomen

Laudetur uigeat placeat relegatur ametur!