anthologia Latina 664a

Other sections


Historias primo rerum canit ordine Clio.

Dulce melos calamis Euterpe datque secunda.

Tertia Melpomene tragicos fert flendo boatus.

Quartaque comedis dat lusum fando Thalia.

5

Rhetoricos profert at quinta Polimnia sensus.

Sexta canens Erato geometras carmine pangit.

Organa Terpsicore ..dat septima cunctis.

Vrania polos octauo limine scandit.

Poemate Calliope perlustrat nona libellos.