anthologia Latina 664

Other sections


Clio gesta canens transactis tempora reddit.

Dulciloquis calamos Euterpe flatibus urget.

Comica lasciuo gaudet sermone Thalia.

Melpomene tragico proclamat maesta boatu.

5

Terpsichore affectus citharis mouet imperat auget.

Plectra gerens Erato saltat pede carmine uultu.

Signat cuncta manu loquiturque Polymnia gestu.

Vrania poli motus scrutatur et astra.

Carmina Calliope libris heroica mandat.

10

Mentis Apollineae uis has mouet undique Musas.

In medio residens complectitur omnia Phoebus.