anthologia Latina 660

Other sections


Ille ego Pannoniis quondam notissimus oris,

Inter mille uiros primus fortisque Batauos,

Hadriano potui qui iudice uasta profundi

Aequora Danuuii cunctis transnare sub armis,

5

Emissumque arcu dum pendet in aere telum

Ac redit, ex alia fixi fregique sagitta;

Quem neque Romanus potuit nec barbarus umquam,

Non iaculo miles, non arcu uincere Parthus,

Hic situs hoc memori saxo mea facta sacraui.

10

Viderit, anne aliquis post me mea gesta sequatur!

Exemplo mihi sum, primus qui talia gessi.