anthologia Latina 23

Testo base di riferimento: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Cura dell'edizione digitale: P. Tempone, 2009

Altre sezioni


23 R = 10 SB

 

Verba amatoris ad pictorem

 

Pinge, precor, pictor, tali candore puellam

Qualem finxit Amor, qualem meus ignis anhelat.

Nil pingendo neges; tegat omnia Serica uestis,

Quae totum prodat tenui uelamine corpus.

5

Te quoque pulset amor, crucient pigmenta medullas;

Si bonus es pictor, miser in suspiria pinge.

23 R = 10 SB

Habet etiam L