anthologia Latina 654

Other sections


Sidera deinde canit, segetes et dona Lyaei

Et pecorum cultus, Hyblaei mella saporis.

Principio breuiter uentura uolumina dixit.

Intercidit opus coepitque referre secunda.

5

Arma uirumque canit mira uirtute potentem,

Iunonisque odio disiectas aequore puppes,

Hospitium Didus, classem sociosque receptos,

Vtque epulas inter casus regina requirat.

Conticuere omnes. Infandos ille labores

10

Deceptamque dolis Troiam patriaeque ruinas

Et casus Priami docet et flagrantia regna,

Ignibus e mediis raptum deque hoste parentem

Postquam res Asiae deceptaque Pergama dixit,

Tum, Polydore, tuos tumulos, tum Gnosia regna,

15

Andromachen Helenumque et uasta mole Cyclopas

Amissumque patrem Siculis narrauit in oris.

At regina graui Veneris iam carpitur igni.

Venatusque petit. capitur uenatibus ipsa

Et taedas, Hymenaee, tuas ad funera uertit,

20

Postquam Anchisiades fatorum est iussa secutus

Interea Aeneas pelagus iam classe tenebat.

Ludorumque patris tumulum celebrabat honore.

Puppibus ambustis fundauit moenia Acestae

Destituitque ratem media Palinurus in unda.

25

Sic lacrimans tandem Cumarum adlabitur oris

Descenditque domus Ditis comitante Sibylla.

Agnoscit Troas caesos, agnoscit Achiuos,

Et docet Anchises uenturam ad sidera prolem.

Tu quoque litoribus famam, Caieta, dedisti.

30

Impetrat Aeneas Latium regnumque Latini,

Foedus agens. saeuit Iuno bellumque lacessit

Finitimosque uiros Turnumque in proelia mittit.

Vt belli signum Turnus Mezentiaque arma

Conciuitque duces, tum moenia Pallantea

35

Aeneas adit Euandri socia agmina quaerens.

Arma Venus portat proprio Vulcania nato.

Atque ea diuersa dum parte. hic diua Cybebe

Puppes esse suas Nympharum numina iussit.

Euryali et Nisi caedes et fata canuntur,

40

Fecerit inclusus castris quae funera Turnus.

Panditur interea caelum coetusque deorum.

Iam redit Aeneas et Pallas sternitur acer.

Eripuit Iuno Turnum, Lausoque parentem

Adiecit comitem mortis Cythereia proles.

45

Oceano interea surgens Aurora uidebat

Mezenti ducis exuuias caesosque sodales

Et Latium proceres Diomedis dicta referre,

Tum qualis pugnae succedat Etrusca Camilla.

Turnus ut infractos hos uidit et undique caesos,

50

Vltro Anchisiaden bello per foedera poscit;

Quae Iuturna parat conuellere; set tamen armis

Occidit et pactum liquit cum coniuge regnum.