anthologia Latina 638

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


145 (= 638 R [IVLIAN.])

 

De die natali

 

Clarus inoffenso procedat lumine Titan

Laetificusque dies eat omnibus aethere puro,

Vosque simul, iuuenes, animis ac uoce fauentes

Concelebrate diem uotis felicibus almum,

5

Prosperus ut semper redeat uatique quotannis

Asmenidae referant alacres sua munera nati.

[IVLIAN.])

IVLIANI Riese²

IUL C  - '-u-' cum lineola s.s. - K

HYL Laur. Q R ( Rosellini²; om. Riese² Friedrich), nomen om. Friedrich), nomen om.