anthologia Latina 634

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


141 (= 634 R [BAS.]) ASMENIVS

 

De duodecim libris Aeneidos

 

Primus habet, Libycam ueniant ut Troes in urbem.

Edocet excidium Troiae clademque secundus.

Tertius a Troia uectos canit aequore Teucros.

Quartus item miserae duo uulnera narrat Elissae.

5

Manibus Anchisae quinto celebrantur honores.

Aenean memorat uisentem Tartara sextus.

In Phrygas Italiam bello iam septimus armat.

Dat simul Aeneae socios octauus et arma.

Daunius expugnat nono noua moenia Troiae.

10

Exponit decimus Tuscorum in litore pugnas.

Vndecimo Rutuli superantur morte Camillae.

Vltimus imponit bello Turni nece finem.

[BAS.])

BASILII Riese²