anthologia Latina 632

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


139 (= 632 R [MAX.] VITALIS)

 

De Y littera

 

Littera Pythagorae, discrimine secta bicorni,

Humanae uitae speciem praeferre uidetur.

Nam uia uirtutis dextrum petit ardua callem

Difficilemque aditum primo spectantibus offert,

5

Sed requiem praebet fessis in uertice summo.

Molle ostentat iter uia laeua, sed ultima meta

Praecipitat captos uoluitque per aspera saxa.

Quisquis enim duros casus uirtutis amore

Vicerit, ille sibi laudemque decusque parabit.

10

At qui desidiam luxumque sequetur inertem,

Dum fugit oppositos incauta mente labores,

Turpis inopsque simul miserabile transiget aeuum.

MAX

MAXIMINI Riese²