anthologia Latina 627

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: B. Ranieri, 2015

Other sections


XII Polysticha

 

133 (= 627 R) HYLASIVS

 

De Hercule

 

Oppressit Nemeae primum uirtute leonem.

Extincta est anguis, quae pullulat, Hydra secundo.

Tertius enectus sus est Erymanthius ingens.

Cornibus auratis ceruum necat ordine quarto.

5

Deicit horrisono quinto Stymphalidas arcu.

Abstulit Hippolytae sexto sua cingula uictae.

Septimus Augei stabulum labor egerit undis.

Octauo domuit magno luctamine taurum.

Tum Diomedis equos nono cum rege peremit.

10

Geryonem decimo triplici cum corpore uicit.

Vndecimo extractus uidit noua Cerberus astra.

Postremo Hesperidum uictor tulit aurea mala.

De hoc titulo vide sunt in C  (praeter 634) V  plene, ex B  (praeter 634) aliis velut F  selecta affert sunt in C  (praeter 634) V  plene, ex B  (praeter 634) aliis velut F  selecta affert Riese²; Riese²;