anthologia Latina 626

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: B. Ranieri, 2015

Other sections


132 (= 626 R) EVPHORBIVS

 

Velleris aurati fulget pecus aureaque Io,

Zethus et Amphion Cancrique figura calentis.

Insequitur Leo saeuus et almae Virginis astra,

Hinc aequale iugum caudaque uenenifer unca,

5

Centaurusque minax arcu et Neptunia capra

Quique refundit aquas, et Pisces, ultimus ordo.

EVPHORBIVS Friedrich

EVPHORBII Riese²