anthologia Latina 625

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


131 (= 625 R) VOMANIVS

 

Dux gregis et placidum pandens subit aethera Taurus

Germanique pares et Cancro iam comes aestas

Atque Leo, primus labor Herculis, et pia Virgo.

Libra comes sequitur minitans et Scorpius ictu

5

Et qui tela gerit Centaurus et aequoris hircus,

Deucalionis aquae et Pisces, postrema figura.

VOMANIVS Friedrich

VOMANII Riese²