anthologia Latina 624

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: B. Ranieri, 2015

Other sections


130 (= 624 R) ASMENIVS

 

Principium signis ouium pater, inde iuuencus,

Progenies duplex, et aquarum Cancer alumnus,

Pressa sub Herculeis manibus fera, iustaque Virgo.

Libra subest, caudaque gerens letale uenenum.

5

Tum geminus Chiron et corniger aequoris alti

Dilectusque Ioui puer et, duo sidera, Pisces.

ASMENIVS Friedrich

ASMENII Riese²