anthologia Latina 623

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


129 (= 623 R) BASILIVS

 

Lanigeri ductor gregis, Europae quoque uector

Et duo Tyndaridae, tum Cancer sole perustus

Herculeaque manu pressus Leo et optima Virgo,

Hinc trutinae species uenit armatusque ueneno

5

Scorpius atque sagittifer aequoreique Capri frons,

Quique urnam gerit et Pisces, duo signa sub uno.

BASILIVS Friedrich

BASILII Riese²