anthologia Latina 621

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


127 (= 621 R) MAXIMINVS

 

Nubigenae iuuenis uector Taurique trucis frons

Et proles duplex Iouis et nepa torrida flammis,

Aestifer inde Leo iusta cum Virgine fulgens,

Quam sequitur Libra et uiolenta cuspide saeuus,

5

Semifer Arcitenens subit et Capricornus aquosus

Et cui nomen aquae faciunt, Piscesque gemelli.

MAXIMINVS Friedrich

MAXIMINI Riese²