anthologia Latina 619

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


125 (= 619 R) EVSTHENIVS

 

Dux Aries et frons Tauri metuenda minacis

Et Ledae soboles et Cancri torridus ignis

Terribilisque Leo, species quoque Virginis almae,

Momentumque sequens, caudaque timendus obunca,

5

Hinc tendens arcum, liquidi Caper aequoris inde,

Troiadesque puer geminique sub aethere Pisces.

EVSTHENIVS Friedrich

EVSTHENII Riese²

Eusto ('s' cum lineola s.s.) V

Vit ('i' cum lineola s.s.) C