anthologia Latina 618

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: B. Ranieri, 2015

Other sections


124 (= 618 R) ASCLEPIADVS

 

Laniger astrorum ductor, Taurusque secundus,

Tum sidus geminum et Cancri fulgentis imago,

Truxque Leo et Virgo, quae spicea munera gestat,

Et Libram qui Caesar habet, chelaeque minaces

5

Atque arcu pollens et salsi gurgitis hircus

Vrnaque nimbiferi Piscesque, nouissima forma.

ASCLEPIADVS Friedrich

ASCLEPIADII Riese²