anthologia Latina 617

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


123 (= 617 R) PALLADIVS

 

Signorum princeps Aries et Taurus et una

Tyndaridae iuuenes et feruida brachia Cancri

Herculeusque Leo, Nemeae pauor, almaque Virgo,

Libra iugo aequali pendens et Scorpius acer

5

Centaurusque senex Chiron et cornua Capri

Et iuuenis gestator aquae Piscesque supremi.

PALLADIVS Friedrich

PALLADII Friedrich