anthologia Latina 616

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: B. Ranieri, 2015

Other sections


122 (= 616 R) HYLASIVS

 

Proditor est Helles et proditor Europaeus

Et Gemini iuuenes et pressus ab Hercule Cancer,

Horrendusque Leo sequitur cum Virgine sancta

Libraque lance pari et uiolentus acumine caudae,

5

Inde sagittiferi facies senis et Capricornus,

Et qui portat aquam, puer urniger, et duo Pisces.

HYLASIVS Friedrich

HILASII Riese²