anthologia Latina 615

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


Hexasticha de duodecim signis

 

121 (= 615 R) IVLIANVS

 

Primus adest Aries Taurusque insignibus auro

Cornibus et fratres et Cancer, aquatile signum,

Tum Leo terribilis Nemeaeus et innuba Virgo,

Libra subit, caudaque animal quod dirigit ictum,

5

Armatusque arcu Chiron et corniger hircus,

Fusor aquae simul et fulgenti lumine Pisces.

Hexasticha de duodecim signis

De duodecim signis caeli heoricis uersibus senis (scil. 'De XII signis caeli heoricis uersibus senis') V

De duodecim signis C F K

om. titulum B H P R