anthologia Latina 598

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: B. Ranieri, 2015

Other sections


104 (= 598 R) POMPELIANVS

 

Vidit ut Aeneas summa ui bella parari,

Arcadas Euandrumque senem sibi foedere iungit

Dardanioque duci sociatur Etruria tota.

Arma petit genetrix, dat Mulciber, in clipeoque

5

Res fingit Latias et fortia facta nepotum.

POMPELIANVS Friedrich

POMPILIANI Riese²

Pom ('-m' cum lineola s. s.) V

nomen om. C