anthologia Latina 596

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: B. Ranieri, 2015

Other sections


102 (= 596 R) ASCLEPIADIVS

 

Sacratam Phoebo Cumarum fertur in urbem

Rex Phrygius uatisque petit responsa Sibyllae.

Misenum sepelit. post haec adit infera regna

Congressusque patri discit genus omne suorum,

5

Quoue modo casus ualeat superare futuros.

ASCLEPIADIVS Friedrich

ASCLEPIADII Riese²