anthologia Latina 595

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


101 (= 595 R) PALLADIVS

 

In Siculas iterum terras fortuna reducit

Aenean, tumuloque patris persoluit honorem.

Tum cogit naues incendere Troadas Iris.

Troes ibi linquunt socios. Venus anxia placat

5

Neptunum. Somnus Palinurum mergit in undas.

PALLADIVS Friedrich

PALLADII Riese²