anthologia Latina 593

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


99 (= 593 R) IVLIANVS

 

Post casum Troiae fabricata classe superstes

Vela dat Aeneas urbemque in litore Thraces,

Mox aliam pulsus Cretaeis condidit oris.

Cedit et hinc Helenumque uidet praeceptaque sumit

5

Et caecum Cyclopa fugit sepelitque parentem.

IVLIANVS Friedrich

IVLIANI Riese²