anthologia Latina 575

Reference basis text: A. Friedrich, 2002

Editing of the digital edition: M. Caputo, 2015

Other sections


81 (= 575 R) EVSTHENIVS

 

Purpureos flores humus affert uere comanti,

Et Cereris donis horrescunt arua per aestum.

Bacche, tuo tempus fluit autumnale liquore.

Obtegitur tellus per frigora ueste niuali.

EVSTHENIVS Friedrich

EVSTHENII Riese²

Euf ('u' cum lineola s.s.) T