Eugenius Toletanus carmina 77

Other sections


Inclite parentis alme Christe pignus unicum,

Membra, quae labore fessa nunc repono lectulo,

Cerne mitis et benignus atque clementissimus;

Tolle monstra, stringe fibras et soporem tempera,

5

Improba ne dum quiete praegrauantur uiscera

Daemonum fraude maligna sentiant piacula.