Eugenius Toletanus carmina 39

Other sections


Moyses primus Hebraeas exarauit litteras,

Mente Phoenices sagaci condiderunt Atticas;

Quas Latini scriptitamus, edidit Nicostrata,

Abraam Syras et idem repperit Chaldaicas;

5

Isis arte non minori protulit Aegyptias,

Gulfila prompsit Getarum quas uidemus ultimas.