Vulneris inpatiens hominum rerumque repertor
Et faciem tauro propior descendit ad undas.
Europam niuei solatur amore iuuenci.
Dulcibus illa quidem inlecebris in litore sicco
5
Luserat, insignis facie, candore niuali.
Saucius at quadrupes saltus ingressus apertos
Forte fuit iuxta, superi regnator Olympi,
Obtulerat qui se ignotum uenientibus ultro
Virginibus Tyriis aurata fronte iuuencum.
10
At circum late comites per litora passim
Diffugiunt uisu exsangues taurumque relinquunt,
Sola (nouum dictu) contra stetit ora iuuenci
Ante Iouem: nam te uoluit rex magnus Olympi.
Hunc Phoenissa tenet uasta se mole mouentem
15
Purpureosque iacit flores omnemque pererrat,
Ille autem spissa iacuit reuolutus harena.
Inponit regina manum patiensque pericli
Mollibus intexens ornabat cornua sertis.
Hunc ubi contiguum summo tenus attigit ore
20
Et super incumbens sertis et fronde coronat -
Iam iam nulla mora est - animum labefactus amore
Accepit uenientem ac mollibus extulit undis.
Illi (sensit enim tuus, o clarissime, frater)
Subsidunt undae, strauerunt aequora uenti.
25
Nunc pelagi nymphae crinem de more solutae
Suspensum et pariter comitique onerique timentem
..............................
Egregia interea summa sublimis ab unda
Prona petit maria et pelago decurrit aperto.
Tunc laeua taurum cornu tenet inscia culpae
30
Obliquatque sinus in uentum auramque patentem:
Ille, manum patiens, miro properabat amore,
Et ductus cornu rex omnipotentis Olympi
Insuetum per iter tacitis subremigat undis
Perfidus, alta petens abducta uirgine praedo.
in mg. dextr. B. I 14. M. 575. B. IV 207 indicau. Riese