anthologia Latina 494b

Other sections


Pieridum columen, cuius Parnasia magno

Numine templa sonant, Phoebe, precor, huc age, laeto,

Tecum †cuncta choro; penetralia sancta sororum

Et noua Castalios latices per rura petentem

5

Hippocrenaeon uictorem sistere fontum

Me fac. namque tuam non nunc nouus aduena turbam

Ingredior, laurusque gerens et florea sertis

Tempora uincta tuis, doctorum munera uatum,

Testor adhuc ueteres quamuis desuetus honores.

10

Alcides mihi carmen erit, non uana Tonantis

Progenies, dignus credi post uiscera numen,

Cuique per inmensos inuicti roboris aestus

Nec nasci potuisse uacat. nam lucis in ipsis,

Inclite, primitiis tardo uix editus ortu

15

Fecisti de patre fidem. sed cur mihi lentis

Ludis adhuc, Cirrhaee, modis tenerumque resultans

Luxuriante leues impellis pollice chordas?

Pone habitum, quo molle canis, et frondis amatae

Linque nemus, mollique exutus tempora lauro

20

Populea mecum carmen luctare sub umbra.

Iam graue plus etiam, quam uentris tempora uellent,

Alcmenam tendebat onus. sed regia Iuno

Impedit et partus prohibet nascique uetabat,

Vt meus ipse deum monstret. nec uiuida caeli

25

Semina mortales norunt sentire latebras,

Nec possunt sufferre moras. datur inde nouercae

Materies, grauibusque odiis augmenta ministrat,

Quod uinci coepisse pudet. Mox inproba binos

In tua membra iubet, dum nasceris, ire dracones.

30

Incumbunt celeres illi, squamosaque iussus

Armat colla furor, nec, quamuis maxima tractu,

Tardata spiris sequitur pars cetera pectus.

Tristis Tartarea uibratur sibilus aura.

Morte rubent oculi trifidisque horrentia linguis

35

Ora sonant nigrumque fremens leuat ira uenenum.

Quid nunc inuictis fraudes innectere fatis,

Caelicolum regina, iuuat? cur obicis angues?

Cur paruo geminos? anne unum posse necari

Iam strato Pythone times? licet omnia mundi

40

Monstra uoces ipsamque armes serpentibus hydram,

Defendet natura deum patremque probabit

(Quod non uis constare) Iouem. Iamque inrita taetri

Iussa parant implere angues, miseroque furore

In sua fata tument. cernit tua membra petentes

45

Horrescitque parens numenque ignara creasse

Mortali pietate timet. nil, sancta, superbae

Paelicis insidias, caelo modo freta, tremescas,

Neue haec monstra tibi faciant, Alcmena, pauorem!

Sic mater potes esse dei. Iam tolle serenum

50

Laeta animum tantoque libens haec aspice uultu,

Vt deceat genuisse Iouem. depone pauorem

Indignum partu, natumque exemplar habeto.

Cui metuis, nihil ipse timet. nam numine recto

Ridebas tu, diue, truces, animosque superbos

55

De genitore tenes, uotisque aptissimus orbis

Gaudebas tantum iam tum meruisse nouercam.

Corripis exiguis mox grandia guttura palmis,

Et manibus teneris cogens in brachia pondus

Constringis pressos, releuans tellure, dracones.

60

Efferat aetherium, quantum uolet, orbis in axem

Latoidas uerosque probet sua fabula diuos,

Quod Delo iam stare licet: non aequa laborum

Gloria, nec parili serpentes sorte necarunt:

Illi unum ferro, geminos et inermis et unus!

65

His coeptis non ulla parat cunabula partus,

Diue, tibi; sed cum totis iam bruma rigeret

Imbribus et solidis haererent flumina lymphis,

Nudum praegelidis durando firmat in undis.

Vtque rudes primo temptasti robore gressus,

70

Frondosae deserta uagus penetralia siluae

Secura iam matre petis telisque tremendis

Ludis et aerias adducto deicis arcu

Aut funda uiolentus aues noctemque sub astris

Exigis et puram fractis bibis amnibus undam.

75

Immanem interea Nemeae per lustra leonem

Ipsa Chimaeraea cretum de gente nouerca

In tua depastis armabat uota iuuencis

Augebatque fero uires rabiemque iuuabat,

Naturam minus esse putans. <Heu> quanta uirorum

80

Funera! quam multos strauit cum gentibus agros!

Non illum magnae uiduatis moenibus urbes

Armorum fregere minis, Martique domando

Adsuetas morsu fudit grauiore cateruas.

Hunc grauis Eurystheus - nam te, quo cuncta leuares,

85

Imperium duri uoluit sufferre tyranni

Sic mundo Fortuna fauens - hunc sternere leto

Imperat. at nullum uirtus reticenda per aeuum

Dignaque sidereos post membra intrare recessus

Posse mori quam uile putat! namque impiger ultro

90

Vadis <et> inmensae scrutatus deuia siluae

In noua sanguineos armantem uulnera rictus

Admonita feritate †iubas uisuque cruentus

Excussis mouet arma toris dubiumque residens

Infremit. inuadis trepidum solisque lacertis

95

Grandia corripiens eluso guttura morsu

Inbellem fractis prosternis faucibus hostem.

Quin et flauicomis radiantia tergora uillis

Ceu spolium fuso uictor rapis, emicat omnis

In laudes mox turba tuas longoque relicta

100

Currit in arua metu. iuuat ire et libera rura

Defensosque uidere locos siluamque iuuencis

Iam facilem et nullis resonantes fletibus agros.

Maenalium petis inde nemus fletamque colonis

Arcadiam et raro steriles iam robore siluas.

105

Namque hic immensa membrorum mole cruentus

Indomitus regnabat aper soloque tremendus

Corpore lunatis fundebat dentibus ornos

Sternebatque suis lugentia rura colonis

Horrebant rigidis nigrantia corpora saetis

110

Duratosque armos scopulis totosque per artus

Difficilis potuisse mori. non spicula in illum

Nodosumue rapis grauato pondere robur:

Armati uiduatur honos; nec uulnera uirtus

Exemplo tibi facta timet. iamque arripis ultro

115

Spumantem, cogisque diem sufferre tuendo,

Atque supinando mirantem lumina uinci

Argolici uictor portas sub tecta tyranni.

Fama celer toto uictorem sparserat orbe,

Auxiliumque dei poscebat Creta cruento

120

Victa malo. Taurus medio nam sidere lunae

Progenitus Dictaea Iouis possederat arua.

Fulmen ab ore uenit, flammisque furentibus ardet

Spiritus; et terram non caeli flamma perurit,

Sed flatus monstri. dextro iam Siria cessent

125

Sidere, solque licet, glaciali frigore uictus,

Abstrusum mundo claudat iubar, aurea condens

Lumina, et ignifluo stupefactus in orbe tepescat:

Aestus habet Cretam, pereunt siluaeque lacusque

Graminaque et fontes sacri, montesque perurit

130

Flamma ferox; Idam superis spectantibus ignis

Dissipat et magno cunabula grata Tonanti

Igne suo monstrum, si fas est dicere, uincit.

Tandem fama celer Dictaea ad litora magnum

Duxerat Alciden, cum taurum dira minantem

135

Accipit et saeuum cornu flammasque uomentem

Corripit atque artus constringens fortibus ulnis

Ignifluos flatus animamque in pectore clausit.