anthologia Latina 494a

Other sections


Dulce malum pelago Siren uolucresque puellae

Scyllaeos inter fremitus auidamque Charybdin

Musica saxa fretis habitabant, dulcia monstra,

Blanda pericla maris, terror quoque gratus in undis.

5

Delatis licet huc incumberet aura carinis

Implessentque sinus uenti de puppe ferentes,

Figebat uox una ratem. nec tendere certum

Delectabat iter reditus, otiumque iuuabat,

Nec dolor ullus erat; mortem dabat ipsa uoluptas.