anthologia Latina 493b

Other sections


Augustine, tonans diuino fulmine linguae

Impia daemonicae refutas ludibria sectae

Atque loquellosi confundens dogmata ritus

Pandis iter uerum, quo ciues tendere monstras

5

Vrbis inocciduae, qua uita perennis habetur.