anthologia Latina 493a

Other sections


Haec Augustini ex sacris epigrammata dictis

Dulcisono rhetor componens carmine Prosper

Versibus hexametris depinxit pentametrisque,

Floribus ex uariis ceu fulget nexa corona.

5

Vnde ego te, lector, relegis qui haec sedulus, oro,

Intentas adhibere sonis caelestibus aures.

Istic nam inuenies, animum si cura subintrat,

Maxime quid doceant sacrae modulamina legis

Obseruare homines, uel quid sibi maxime uitent,

10

Sidereum caeli cupiunt qui scandere regnum.