anthologia Latina 493

Other sections


Sedulius domini per culta noualia pergenS

En loca prospexit multo radiantia florE

Discurrit per prata libens, quo gramine DauiD

Vidit diuino modulantem carmina cantV.

5

Laudabili psallente uiro refluunt citharae meL

Ille ubi grandisoni captus dulcedine plectrI

Vritur et celeri graditur per lilia passV

Sacratosque iterum late conspexit amoenoS,

Aeterna Christi fluuius quos abluit undA,

10

Nec passus torpere diu doctoris acumeN

Tunc sua Dauiticus delectus plectra poposciT.

Irrita polluti contemnens numina mundI

Signa crucis fronti ponit, breuiterque triumphoS

Tangit, Christe, tuos numerosaque praemia libaT.

15

Ergo dum uario decorat sua rura colorE,

Stabunt hi garrula dicti testudine uersuS.