anthologia Latina 492

Other sections


Sedulius Christi miracula uersibus edenS

Emicat, inuitans paruae ad sollemnia mensaE

Dignum conuiuam: non hunc, †qui carperet illuD,

Vix quod nobilium triplici fert aula paratV,

5

Laetum quod ponit sub aurea tecta tribunaL,

In quo gemmiferi (totque aurea uasa) canistrI

Viuida pro modico portant sibi prandia uictV,

Sed quod holus uile producit pauperis hortuS.

At post delicias properant qui sumere magnA,

10

Nituntur paruum miserorum spernere germeN,

Tutum quod nihil est, dum nil cum uentre tumesciT

Insidias membrisque mouens animaeque ludentI:

Si tamen his dapibus uesci dignatur egeniS,

Temnat diuitias animus paucisque quiescaT,

15

Exemplo adsumptus Domini, qui milia quinquE

Semotis cunctis modicis saturauit ac esciS.