anthologia Latina 490a

Other sections


Artatur niueus bruma Ianuarius †arua.

Piscibus exsultare solet Februarius altis.

Martius in uites curas extendit amicas.

Dat sucum pecori gratanter Aprilis et escam.

5

Maius hinc gliscens herbis generat †nigra bella.

Iunius auratis foliis iam pascua miscet.

Iulius educit falces per grata uirecta.

Augustus Cererem pronus secat agmine longo.

Maturas munit September ab hostibus uuas.

10

Elicit October pedibus dulcissima uina.

Baccha Nouember ouans condit sub claue fideli.

More sues proprio mactat December adultas.