anthologia Latina 488

Other sections


Prima dies Phoebi sacrato nomine fulget.

Vindicat et lucens feriam sibi Luna secundam.

Inde dies rutilat iam tertia Martis honore.

Mercurius quartam splendentem possidet altus.

5

Iuppiter ecce sequens quintam sibi iure dicauit.

Concordat Veneris magnae cum nomine sexta.

Emicat alma dies Saturno septima summo.