anthologia Latina 484

Other sections


Quattuor a quadro consurgunt limite uenti,

Hos circum gemini dextra laeuaque iugantur

Atque ita bis seno circumdant flamine mundum.

Primus Aparctias Arctoo spirat ab axe:

5

Huic nostra nomen lingua est Septentrio fictum.

Circius hinc dextro gelidus circumtonat antro;

Thrascian Graeci propria dixere loquella.

Huic laeuus Boreas glaciali turbine mugit;

Frigidus hic Aquilo nostris uocitatur in oris.

10

At Subsolanus medio flat rectus ab ortu;

Graecus Aphelioten apto quem nomine signat.

Huic Vulturnus adest, dextra qui parte leuatur;

Attica Caecian Grais quem littera signat.

Nubifero flatu laeuum latus inrigat Eurus,

15

Dorica quem simili designat nomine lingua.

At Notus e medio solis dat flamina cursu:

Austrum rite uocant, quia nubila flatibus haurit.

Euronotus cui dexter adest, quem nomine mixto

Euroaustrum Latia dixerunt uoce Latini.

20

Libonotus laeuam calidis attaminat auris;

Aestibus inmensis ardens Austroafricus hic est.

Abscessum solis Zephyri tuba florea seruat,

Italia nomen cui fixum est uoce Fauoni.

Huic dextram tangit dictus Lips Atthide lingua;

25

Africus hinc propria ueniens regione uocatur.

At tu, Core, fremis Zephyri de parte sinistra;

Argesten Grai uocitant cognomine prisco.