anthologia Latina 392

Other sections


Vt belli sonuere tubae, uiolenta peremit

Hippolyte Teuthranta, Lyce Clonon, Oebalon Alce,

Oebalon ense, Clonon iaculo, Teuthranta sagitta.

Oebalus ibat equo, curru Clonus, at pede Teuthras,

5

Plus puero Teuthras, puer Oebalus, at Clonus heros.

Figitur ora Clonus, latus Oebalus, ilia Teuthras.

Iphicli Teuthras, Dorycli Clonus, Oebalus Idae;

Argolicus Teuthras, Moesus Clonus, Oebalus Arcas.