anthologia Latina 389

Reference basis text: L. Zurli, 2008

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Latina 385 SB = 389 R

 

In laudem Solis

 

Dum mundum Natura potens terramque dicaret,

Sol dedit ipse diem. Horrentia nubila caelo

Dispulit et faciem roseo diffundit in orbe,

Pulchra serenigero fulserunt sidera motu;

5

Nam chaos est sine Sole dies. Tum discere lucem

Coepimus et croceum caeli sentire teporem,

Gurgite cum roseo surgunt ex more iugales,

Naribus elatis efflantes pectore lucem.

Sol rumpit tenebras, rutilo qui fulgit ab ortu,

10

Spargit in aethereos flammantia lumina campos.

Haec homines armenta simul et semina rerum;

Alitis hinc, pecudis uiuit genus omne natantum,

Quod caelum, quod terra tenet, quod sustinet aequor.

Hinc calor infusus, totum qui continet orbem,

15

Dulcia mellifluae dum claudit munera uitae.

Ast ubi iam Titan croceum conscendit in orbem

Cuncta patent, quaecumque tamen nox clauserat atra;

Mox siluae campique uirent et florea rura.

Tunc placidum iacet omne mare, uernantibus undis

20

Flumina: per tremulos currit lux aurea fluctus

(Hic regit imperium mundi, hic tempora sancit!)

Fluctibus ac nitidum tollit caput aether in altum.

Mox tamen alipedum gemmantia lora rigescunt,

Aureus aequus inest currus, ardescit ab Euro,

25

Dum pretio fulgens imitatur lumina Phoebi.

Hic solus uiget orbe deus, quem cernere nobis

Fas nimis est, ireque iuuat per florea rura.

O mirum uirtutis opus, quod flamma gubernat!

Nec non igne suo praestat cum lumine sensus;

30

Hinc corpus, hinc uita redit, hinc cuncta resurgunt.

Namque docet Phoenix, ustis reparata fauillis,

Omnia Phoebeo uiuescere corpora tactu.

Haec uitam de morte petit, post fata uigorem,

Nascitur ut pereat, perit ut nascatur ab igni,

35

Vna cadit totiens surgit quae ac deficit una:

Rupe sedet, capitur radiis, et lumine Phoebi

Suscipit inmissum recidiua morte calorem.

Sol qui purpureo diffundit lumine terras,

Sol cui uernanti tellus respirat odorem,

40

Sol cui picta uirent fecundo gramine prata,

Sol speculum caeli, diuini numinis instar,

Sol semper iuuenis, rapidum qui diuidit axem,

Sol facies mundi caelique uolubile templum,

Sol Liber, Sol alma Ceres, Sol Iuppiter ipse,

45

Sol iubar et Triuiae, insunt cui nomina mille,

Sol qui quadriiugo diffundit lumina curru,

Sol et Hyperboreo fulgit matutinus in ortu,

Sol reddit cum luce diem, cum pingit Olympum.

Sol aestas, autumnus, hiems, Sol uer quoque gratum,

51

Sol saeclum mensisque, dies Sol, annus et hora,

Sol globus aethereus, haec est lux aurea mundi.

Sol bonus agricolis, nautis quoque prosper in undis,

Sol repetit quaecumque potest transcendere semper.

55

Sol cui sereno pallescunt sidera motu,

Sol cui tranquillo resplendet lumine pontus,

Sol cui cuncta licet rapido lustrare calore,

59

Sol cui surgenti resonat lyra blanda canorem,

50

Sol cui mergenti seruat maris unda teporem,

58

Sol mundi decus, caelique Sol omnibus unus,

60

Sol noctis lucisque decus, Sol finis et ortus.

 Incipiunt uersos in laudem ('in finale' cum acc. cf. Th. l. L. VII 1, col. 765, l. 16 necnon Hofmann 274 sq.) solis B (cod. Thuan. s. IX) fol. 56 sq., Versus in laude solis L (Lipsiensis I 74 s. IX-X) fol. 14rv - 15. Dracontii putavit Rossberg "Jahrb. class. Philol." 32, 1886, 721 sqq. satis incaute; nihilo minus tamen carmen hoc Africanum poesin illius fere aevi redolet