anthologia Latina 387

Other sections


Rex Hunerix, manifesta fide quem fama perennis

Inclitat, hominibus spargit memorabile factum,

Quod uerbo diuisit aquas molemque profundi

Discidit iussis, semel <ut> nudata natantum

5

Iugera calcet homo. pelagus fodisse ligones

Expauit natura maris: subducitur unda,

Tortilis anfractu liquidus conuerritur imber,

Oceanumque mouent manibus; mare coclea sorbet.