anthologia Latina 383

Other sections


Stat domus exerrans constructa lymphis et ulua.

Feruet amor lymphis, liquescunt oua tepore.

Exposito partu natus non cernitur ullus.

Albus in albo manens rursus succendor ab albo,

5

Miraturque nouos fetus consurgere ab undis

Alcyon, cui totus pelagus sunt paruoli nidus.