anthologia Latina 382

Other sections


Post mille amplexus, post dulcia sauia penem

Confiniis laterum retortum suscipe, posco,

Viribus ut propriis mollem tu reddas, ab aluo

In aluum sumptura, iterum quem tempore certo

5

Et tunc, si suffert, tertio supplere conabor.

Nec uolo plus cupias: nam me si cogis, iniquum est,

Vt tu uictorem superes. noctisque futurae

Incipiant tenebrae, numerum qua spondeo ternum!