anthologia Latina 381

Other sections


Felices illos qui te genuere parentes,

Felicem solem qui te uidet omnibus horis,

Felicem terram quam tu pede candida calcas,

Felices fascias cingentes corpus amatae,

5

Felices<que> toros quibus, Dulcis, nuda recumbis!

Vt uisco capiuntur aues, ut retibus apri,

Sic ego nunc Dulcis diro sum captus amore.

Vidi nec tetigi: uideo nec tangere possum.

Totus in igne fui: non sum consumptus et arsi.