anthologia Latina 378

Other sections


Crede prius ueniens, Christi te fonte renasci:

      Sic poteris mundus regna uidere dei.

Tinctus in hoc sacro mortem non sentiet umquam;

      Semper enim uiuit, quem semel unda lauit.

5

Descende intrepidus: uitae fomenta perennis

      Aeternos homines ista lauacra creant.

Ascende in caelos, animam qui in fonte lauisti,

      Idque semel factum sit tibi perpetuum.

Peccato ardentes hoc fonte extinguite culpas.

10

      Currite! quid statis? tempus et hora fugit.

Marmoris oblati speciem, noua munera, supplex

Calbulus exhibuit. fontis memor, unde renatus,

Per formam cerui gremium perduxit aquarum.