hymni Christiani anonymi 91

Altre sezioni


Inluxit orbi iam dies

Corusca tot miraculis,

In quo recurso tempore

Signis Deus se prodidit.

5

Mitis, benignus arbiter

Haec cuncta fecit prouide,

Humana gens ne falleret

Sed se colendum crederet.

Rogatus est ad nuptias,

10

Aqua repleuit hydrias;

Sermone Christi concite

Mutauit unda originem.

Stupent fluenta gignere

Natura quae non contulit;

15

Pallor ruborem parturit

Et uina currunt flumine.

Iohanne Baptista sacro

Implente munus debitum,

Iordane mersus hac die

20

Aquas lauando diluit,

Non ipse mundari uolens,

Ex uentre natus uirginis,

Peccata sed mortalium

Suo ut fugaret lauacro.

25

Dicente Patre quod "meus

Dilectus hic est Filius,"

Sumensque sanctus Spiritus

Formam columbae caelitus,

Hoc mystico sub nomine

30

Micat salus ecclesiae;

Persona trina consonat,

Vnus Deus per omnia.