hymni Christiani anonymi 82

Altre sezioni


Bis ternas horas explicans

Diei sol ingreditur

Vt sex idemque transigat,

In noctis claudat aditum.

5

Nos ergo nunc, confamuli,

Prophetae dicti memores

Soluamus ora in canticis

Prece mixta Dauiticis,

Vt septies diem uere

10

Orantes cum psalterio

Laudesque cantantes Deo

Laeti soluamus debitum.

Sic enim Christi gratia

Peccantibus dat ueniam,

15

Saepeque confitentibus

Non aderit mors impia.

Memento non desit tamen

Orantibus, serui Dei,

Quod Pauli uox apostoli

20

Seruandum praedixit nobis,

Cuius uox hoc promeruit

Vt diceret idem Deo:

Orabo mente Dominum,

Orabo simul spiritu.

25

Ne uox sola Deo canat

Sensusque noster alibi

Ductus aberret fluctuans

Vanis praeuentus casibus.

Tunc enim Deo accepta est

30

Oratio canentium,

Si pura mens idem gerat

Quod explicat uox cantici.