Christe, caeli Domine,
Mundi saluator maxime,
Qui nos crucis munere
Mortis soluisti legibus,
5
Te nunc orantes poscimus,
Tua conserues munera,
Quae per legem catholicam
Cunctis donasti gentibus.
Tu uerbum Patris aeterni
10
Ore diuino editus,
Deus ex Deo subsistens,
Vnigenitus Filius.
Te uniuersa creatura
Mundi fatetur dominum,
15
Iussu Patris inchoata,
Tuis perfecta uiribus.
Tibi omnes angeli
Caelestem praestant gloriam,
Te chorus archangelorum
20
Diuinis laudant uocibus.
Te multitudo seniorum,
Bis duodenus numerus,
Odoribus plenas gestans
Supplex adorat pateras.
25
Tibi cherubin et seraphin
Throno paterni luminis
Senis alarum plausibus
Clamore iugi personant.
Sanctus, sanctus, sanctus,
30
Dominus Deus sabaoth;
Omne caelum atque terra
Tua sunt plena gloria.
Hosanna filius Dauid!
Benedictus es a Patre,
35
Qui in nomine Domini
Venisti ex celsis Deus.
Tu agnus inmaculatus
Datus es terrae uictima,
Qui sanctorum uestimenta
40
Tuo lauisti sanguine.
Te multitudo beatorum
Caelo locata martyrum,
Palmis insignis, coronis,
Ducem sectantur gloriae:
45
Quorum nos addas numero,
Te deprecamur, Domine;
Vna uoce te sonamus,
Vno laudamus carmine.